monumenta.ch > Plinius > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 137
{XLVII} portio fuerit Pythis Bithyni, qui platanum auream vitemque nobiles illas Dario regi donavit, Xerxis copias, hoc est VII LXXXVIII hominum, excepit epulo, stipendium quinque mensum frumentumque pollicitus, ut e quinque liberis in dilectu senectuti suae unus slatem concederetur! hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso regi! quae, malu, amentia est id in vita cupere, quod aut et servis contigerit aut ne in regibus quidem invenerit finem!